LEMANUS et LEMANNUS

LEMANUS et LEMANNUS
LEMANUS, et LEMANNUS
quod maxime Poetis in usu, Ptol. λιμεν´η Strab. l. 4. p. 204. et 208. λεμάνη, Dioin ἡ λέμβανος λίμνη, a'Lausanna sibi adiacente in parte Orientaliori, inprimis lacûs Lausannensis, le lac de Losanne, plerisque in parte praecipue Occid. lacûs Genevensis, Germ. der Genffersee, ab urbe nobiliore Geneva, celebris est Helvetiae lacus, omnium Europae navigationis patentissimus et maximus: unde accolis mare audit, et in Annal. Bertinianis Mare Rhodani dicitur, quod hic se per medium lacum agens, quantus venit, egrediatur. Imo et saepe maris instar saevit, et aestu fervente, non minus ac mare, intumescit, cum alii lacus eo tem pore decrescant. Hunc Vaudi Chronica a Lemano Paradis fil. alii melius a Graeco λίμνη dictum volunt. A' Sabandia Helvetiam dirimit, habetque ambo latera elegantibus oppidis vestita, quorum tamen nobiliora sunt, quae ad Sept. ripam sedent, primas inter ea sibi vindicante Lausannâ: Longitudo eius littoralis, qua Helvetios respicit, sedecim est horarum, maxima vero latitudo trium, vel etiam quatuor leucarum, s. ut ait Coignetus in Ep. Ortel. longitudo 8. mill. Germ. latitudo 3. fere impler: Saepe cum in superficie aura silet, interno vento, in imo fundo latente et accolis la Vaudaise aut Vaudaire nominato, turbatur, non sine navigantium periculo. Haber varia prom. et diversos portus. Lucano cavus vocatur. Civ. Bell. l. 1. v. 396.
Deseuêre cavo tentoria fixa Lemanno.
Vel ob ripas, utrinque eminentiores: vel ob diversos gurgites imperscrutabilis profunditatis. Mantuano gelidus:
Huc veniunt gelidi quos nominat unda Lemanni.
Quod mirum, cum numquam congeletur, sed potius, quo magis frigescit, eo fumosiores vapores exhalet. Bartholino Ostrifer vel Oestrifer:
Ostrifero madidum caput occultare Lemanno.
Namque et ostrea fert et oestros i. e. tabanos, circmagentibus aestivo tempore mire infestos habet. Freyus c. 9. adm. Gall. quatuor miranda de hoc lacu refert: quod maximus, quod ventis ex ipso fundo assurgentibus attollatur, sereno alias et quieto caelo: quod, ut Gregorii verba sunt, pisces truttas centum librarum ferat: et quod Germanis, quos iam Alemanos vocamus, nomen dederit, ut multis visum. Vide Ioh. Bapt. Plantin. Helv. Ant. Nov. ut et supra in voce Lemannus. P. Mela l. 2. c. 5.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Lemānus od. Lemannus lacus — Lemānus od. Lemannus lacus(Lemanischer See), so v.w. Genfer See …   Pierer's Universal-Lexikon

  • LEMANNUS, s. LEMANNIS — opp. olim, nunc vicus cum templo Albionis in ora angliae Australi. Limpne Talboto. Vel ubi Novus portus. Ptol. teste Camd. in Cantio, vulgo Lime, qui et Limenus Latine dicitur. Baudr. vicus est Lymne, iuxta fretum Gall. 14. mill. Angl. a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Genfer See — Genfersee (Lac Léman) Blick über den Genfersee nach Süden Geographische Lage: Romandie (CH), Haute Savoie …   Deutsch Wikipedia

  • Lac Leman — Genfersee (Lac Léman) Blick über den Genfersee nach Süden Geographische Lage: Romandie (CH), Haute Savoie …   Deutsch Wikipedia

  • Lac Léman — Genfersee (Lac Léman) Blick über den Genfersee nach Süden Geographische Lage: Romandie (CH), Haute Savoie …   Deutsch Wikipedia

  • lemanita — (Derivado culto de Lemannus, lago en cuyas proximidades se encontró este mineral.) ► sustantivo femenino MINERALOGÍA Jade, mineral. * * * lemanita (del lat. «Lemānus», nombre latino del lago de Ginebra, en cuyos alrededores se encontró este… …   Enciclopedia Universal

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”